monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 27, 1
Omne mendacium Veteris Novique Testamenti series demonstrat esse vitandum. Cui plerique coacte, multi vero sponte flebiliter implicantur, et se delinquere non suspicantur, cum Scriptura dicat: Os qui mentitur, occidit animam . Et alibi: Perdes omnes qui loquuntur mendacium . Et in lege Dominus vetat: Non mentiemini, inquit, nec decipiet unusquisque proximum suum . Et Salomon: Qui autem mentitur, testis est fraudulentus: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii . Abominatio est lingua mendacii (Ibid., 19). Liberat animas testis fidelis: profert mendacium versipellis . Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus (Ibid., 5). Iesus filius Sirach: Nolite mentiri omne mendacium .